monumenta.ch > Isidorus > 21
Isidorus, De Natura Rerum, XX. De eclipsi solis. <<<     >>> XXII. De cursu stellarum.

CAPUT XXI. De lunae eclipsi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXI.---N. 1. Pleraque ex eod. Hygin. cap. de Luna.

]
Luna non deficit, sed obumbratur, nec diminutionem sentit corporis, sed obiectu obumbrantis terrae casum patitur luminis. Hanc enim philosophi non habere lumen proprium, sed eamdem a sole illuminari defendunt; et quia ea dimensione distat a sole, ut per mediam terram si quid directum traiiciatur, contingere possit solem sub terram, lunam autem supra terram; et quia usque ad lunarem circulum umbrae terrae extenditur, ideo evenit nonnunquam ut solis radii, obiiciente se mole terrae vel umbra, ad eam non perveniant.
2 [

2. Nam dicunt Stoici. Ita Mss. omnes; historici Impress. Hyginus: Etsi nonnulli dixerunt in solis cursu evenire, ut cum pervenerit ad eum locum ubi occidere dicatur, ibi montium magnitudine a nobis lumen averti solis, et ita noctem videri. Quod si ita fit, nimirum eclipsim solis verius quam noctem dicimus.

]
Patitur autem hoc quintadecima luna, quousque centrum atque umbram obstantis terrae exeat, videatque solem vel a sole videatur. Constat ergo lunam ex solis radiis lumen accipere, et dum obiectu terrae solem non aspexerit, tunc lumen amittere. Nam dicunt stoici omnem terram montibus claudi, quorum umbra fertur luna subito non apparere. Unde Lucanus: Iam Phoebe totum fratri cum redderet orbem, Terrarum subita percussa expalluit umbra.
3 [

3. Figuraliter autem. Ex Aug. in ps. X.

]
Figuraliter autem per lunae defectum Ecclesiae persecutiones intelliguntur quando martyrum caedibus et effusione sanguinis, tanquam illo defectu et obscuratione, quasi cruentam faciem luna ostendere videtur, ut a nomine Christiano terreantur infirmi. Sed sicut ista post defectum perspicua illustratione clarescit, adeo ut nihil detrimenti sensisse videatur, ita Ecclesia, postquam per martyrum confessionem suum pro Christo sanguinem fuderit, maiore fidei claritate refulget, atque insigniori lumine decorata semetipsam latius in toto orbe diffundit.